monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 17
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam Virginitatis libello , quem sanctae Eustochio Romae scripseram, post annos decem rursus Bethleem ora reserare, et confodiendum me linguis omnium prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes nosse, cunctorum adversum nos maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere; non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus; nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, monuimus. Neque in illos tantum, sed et in nos metipsos severi iudices fuimus: volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem eiecimus. Nullum laesi, nullius nomen saltem descriptione signatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est . Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se quod talis sit, confitebitur.